[47] EPISTOLA XLVII. Reverendo Domino OFFICIALI TRAIECTENSI, Domino meo plurimum semper observando. Dignationi vestrae supplex me commendo, Reverende Domine Officialis. Vehementer te oro ut liceat mihi preces meas ad unum mensem tantum intermittere, quas legere habeo, quod sum minoribus ordinibus initiatus, nam cupio sacris laboribus occupare me interea & scribere quaedam, quae possint animos quorundam a Lutherana & Oecolampadiana haeresi avertere aut praemunire, ne qui adhuc synceri sunt corrumpantur, & opus est festinato, nam sunt, quidam partim cognati mei, partim noti, partim etiam qui fuerunt discipuli mei, quorum saluti prodesse hac in parte mihi videor posse, & necesse est, ut quamprimum faciam, quia mense proximo quidam illorum navibus profecturi sint in partes orientales, ut hic Amsterdammis mos est. Itaque ne decipiantur ibi ab haereticis cupio illis de certis quibusdam articulis, ut de sacramento Eucharistiae, de veneratione sanctorum, & similibus aliquid scribere Germanice, ut caveant sibi ne decipiantur, & qui decepti sunt resipiscant;, quia spero me hoc non infeliciter praestare posse per DEI gratiam; sed non est mihi satis otii ad hanc rem, sum enim hic Rector scholae indignus, & quod datur a schola vacui temporis, consumitur mihi legendis horis de Domina nostra; hoc enim jussit D. Ioannis Roffensis Episcopus in Anglia, qui me initiavit minoribus ordinibus. Rogo igitur etiam atque etiam, ut, quia opus est, liceat mihi tam diu illas omittere, dum saluti proximorum studeo consulere; hoc enim jubet, cogit, atque imperat charitas. Est praeterea quod prudentiae vestrae significatum cupiam, si forte remedium admovendum existimabis. Contingit hic Amsterdammis non raro, ut qui matrimonio junguntur, mane nubantur diebus festis non audita missa, nec postea eo die audiunt missam; sed saltationibus ac comessationibus indulgent non solum Sponsus & Sponsa, sed etiam qui cum eis sunt proci ac puellae, idque, ut dixi, saepenumero non audita missa, & verisimile est idem aliis quoque locis & oppidis contingere. Si tuae prudentiae videbitur, operas pretium fuerit, illa peccata praecavere. Iesus te semper servet incolumem. Amsterdammis pridie Epiphaniae. Anno Domini MDXXXI. CORNELIUS CROCUS, Tuis semper obsequiis paratissimus. |